Via Dolorosa - POB 19424, 91193 - JERUSALEM Tel. +972 2-6282936, +972-2-6280271, +972-2-6264516
Fax: +972-2-6264519; E-mail: secretary@studiumbiblicum.org


Facultatis Scientiarum Biblicarum
et Archæologiæ erectio


CONGREGATIO
DE INSTITUTIONE CATHOLICA
(DE SEMINARIIS ATQUE STUDIORUM INSTITUTIS)

Prot. N. 442/89



CONGREGATIO DE INSTITUTIONE CATHOLICA (DE SEMINARIIS ATQUE STUDIORUM INSTITUTIS), attenta postulatione Rev.mi Ministri Generalis Ordinis Fratum Minorum, Pontificii Athenæi Antoniani in Urbe Magni Cancellarii, legitime præsentantis; cum compererit in eodem Pontificio Athenæo omnia necessaria præsto esse ad Facultatem Scientiarum Biblicarum et Archæologiæ canonice erigendam; re undique perpensa ac collatis consiliis cum iis quorum intererat, ad normam art. 61 Constitutionis Apostolicæ Sapientia Christiana, in memorato Pontificio Athenæo

FACULTATEM
SCIENTIARUM BIBLICARUM
ET ARCHÆOLOGIÆ
in civitate Hierosolymitana sitam
(Studium Biblicum Franciscanum)


hoc Decreto canonice erigit erectamque declarat, eidem collata potestate academicum Baccalaureatus Sacræ Theologiæ necnon Licentiæ atque Doctoratus Scientiarum Biblicarum et Archæologiæ gradum iuxta academicam Ecclesiæ legem conferendi; servatis Statutis eiusdem Facultatis; ceteris servatis de iure servandis; contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romæ, ex ædibus eiusdem Congregationis, die IV mensis Septembris, a. D. MMI.


ZENON CARD. GROCHOLEWSKI
Præfectus



+ IOSEPHUS PITTAU, SJ
a Secretis


 SBF main

cyber logo footer
Please fill in our Guest book form - Thank you for supporting us!
Created/updated: Thursday, December 6, 2001 by John Abela ofm
This page makes use of Javascript and Cascading Style Sheets - Space by courtesy of Christus Rex
logo