Ligamina commendatione digna

Monasterium ordinis S. Benedicti in civitate Sancti Pauli brasiliense (Abbatia B.M.V. Assumptae), unde cantus isti exsistunt. Quamquam lingua lusitanica tantum, invenies nonnullas aedificii et thesauri imagines

Alter situs ecclesiasticus brasiliensis: Monasterium ordinis S. Benedicti in civitate Rio de Janeiro.

Monasterium ordinis S. Benedicti solesmense, in Gallia (lingua gallicana vel anglica), cuius fama in orbe repanditur, inter cetera, studii gratia et diffusionis cantus gregoriani. Hic invenire poteris libros et discos de cantu gregoriano.

Ad intelligendas notationes cantorum istorum adiuvabit situs de "notatione quadrata vel neumatica" (neumae sunt notulae), ubi est etiam comparatio cum nostrae aetatis notatione. A principio utebantur cantores alias notationes quibus memoriae succurrebant, sicut legi potest in situ dicto "Plainchant Homepage", auctore Willy Schuyesmans (quaere "the music", inde "the neumes"). In optimo situ hoc invenientur brevis historia cantus gregoriani et alia. Studium tempore recentiore auctum antiquarum notationum illarum, dictarum paleographicarum, laudi ducendum principaliter Patri Eugenio Cardine; ita canere possumus sicut ab origine, quia notationes illae tradunt subtilitates et minutias quas notatio neumatica oblitterat.

Qui historiam cognoscit cantus gregoriani et ordinum monasticorum, non stupebit alios cantus apparuisse praeter gregorianos proprie dictos: quod narrat pagina de Cantu Gregoriano Norbertino, ubi explicantur brevis historia cantuum istorum (gregoriani et norbertini), virtus liturgica eorum et studium veterum neumarum.

Richard Lee scripsit paginam multis cum ligaminis de gregoriano.

De divina liturgia, sive Sancti Pii V Pontificis (dicta etiam tridentina), sive Pauli VI Pontificis (dicta "Novus Ordo"), quaere in situ "The Catholic Liturgical Library", ubi inveniet explanationem magnam de Christifidelium praesentia in Missa et de opportunitate canendi. De liturgia tridentina vide Fraternitas Sacerdotalis Sancti Petri, qui est societas clericalis vitae apostolicae juris pontificii. Ab origine fundationis sunt normae Motu proprio Ecclesia Dei adflicta [Deutsch, English, Español, Français, Italiano, Português] ex die 2 julii a.D. 1988 (crf. Constitutiones, art. 8 [Deutsch, English, Français]). Fraternitas Sacerdotalis cum approbatione plena Sedis Apostolicae apostolatum proprium in mundo adimplet. Informationes: info@fssp.org.

pagina principalis.

Nova: XXXI martius MMV.